Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/1040

From GATE
Revision as of 14:01, 21 August 2020 by Ginevra Crosignani (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "''Expansi bacilli serviunt etiam pro diminutionibus Vocum reliquarum super una data.''<br> ''In bacillis expansis, quos in P. Kircheri cistula musurgica reperi, non sunt adscr...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Expansi bacilli serviunt etiam pro diminutionibus Vocum reliquarum super una data.
In bacillis expansis, quos in P. Kircheri cistula musurgica reperi, non sunt adscripti numeri ad litteras, sed literae, quibus hic adscripti sunt numeri, sunt ibi diverso ad aliis colore notati. Sed in idem recidit operatio.
Plura non addo, quia hoc artificium prae aliis, quae sequuntur, exile est (licet facile et ingeniosum) et multa,quae pro sequentibus notabuntur, huc etiam applicari possunt. Nolui tamen hic committere, quia rudimentum quoddam est sequentium, et vel ideo aestimandum, quia a Kirchero adolescente adhuc inventum et practicatum fuit.

CAPUT IX.


De Melopoeia seu Compositione practica Contrapuncti Simplicis per Abacum melotheticum.


Melopoeia nova per Abacum melotheticum.

MOdus sequens componendi Voces reliquas super quacunque voce data ( facilior est quam praecedens, id est, minoris laboris,quamvis in re ipsa ab illo non differat. Eundem tradidi in Magia Par. 2. Lib. 7. Synyagm. 3. et ex parte P.Kircherus in Libri 8. Musurgiae Appendice. Abacum melotheticum hic appello Tabulam modo,quo sequitur,in Figura I.constructam,cujus ope quaevis melodiae plurium Vocum super una data componi artificiose possunt,etiam a Musices imperitis. Duplex autem est Abacus melotheticus; Expansus, et Contractus. Primo loco constructionem et usum Contracti,deinde Expansi exponam.

§. I.


Abacum Melotheticum contractum praeparare.


Vide Iconis. 48.Fig. I.

PRimo. In charra, aut tabella aliqua plana ex ligno, aliave materia,duc quatuor Vocum musicalium pentagramma,eaque nota suis Clavibus,prout supra Cap.5.§.2.docuimus,et prout apparet in Iconismi praesentis Figura I. Notavimus autem in

Abacus Melotheticus contractus.

iisdem pentagrammis simul Cantum Durum et Mollem, ne Figuram duplicare cogeremur.