Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/1011

From GATE
Revision as of 14:56, 20 August 2020 by Ginevra Crosignani (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Musurgicos, per Abacum melotheticum, per Tabulas musarithmicas, et per Plectra seu Sceptra musica. Omnes quatuor modos fuse explicat citatus Auctor in sua Musurgia, solum vero...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Musurgicos, per Abacum melotheticum, per Tabulas musarithmicas, et per Plectra seu Sceptra musica. Omnes quatuor modos fuse explicat citatus Auctor in sua Musurgia, solum vero posteriores duos praecedenti Libello. Eosdem modos omnes explicavimus nos, Auctoris vestigia legentes, in 2. parte Magiae Universalis Lib. 7. Eosdem et hic explicabimus. Ut autem, qui volent, novae hujus Musurgiae fundamenta intelligant, et non tantum quid operentur, sed cur ita operentur, sciant; praemittam brevissime praxin componendi ordinariam, a Musicae peritis observari solitam: ab hac enim non differt nova praxis, nisi quod illius praecepta per combinatoriam artem ita sunt in bacillos, abacum, musarithmicas tabulas, et musica sceptra distrobuta , ut quivis Musicae etiam imperitus illi uti possit. Quem in finem nonnulla praerequisita, omnibus communia, praemittimus, quorum rudem saltem notitiam ut habeat Symphoniurgus amusus,necesse est. Quae autem cognitu necessaria sunt ad utramque Musurgiam, sunt sequentia.

§ I.


De Vocibus Musicae Figuratae.


Musicae Voces.

DUplex est Musica, Plana alia, alia Figurata. Plana est quae simplicem et uniformem in suis notis servant figuram et mensuram; quod fot, quando omnes notae,quibus utitur, sunt ejusdem figurae, et valoris, ac proinde cum eadem temporis mora omnes in ascensu ac descendu vocis cantatur. Haec vocatur etiam Musica Gregoriana, Ecclesiastica, Choralis, seu Cantus Gregorianus, Ecclesiasticus, Choralis , quod in Ecclesiis et Choris,D. Gregorio Magno seu instauratore, seu promotore, adhibetur.

Figurata est, in qua diversarum figurarum notae, diversique valoris quoad moram temporis, adhibentur.
Prior fieri potest et unica, et pluribus vocibus,sed quoad gravitatem et cumen semper convenientibus. Ad posteriorem plures requiruntur voces tum secundum gravitatem et acumen, tum secunduma