Meridianum Occidentale,dummodo horarum numeros adscribas contrario ordine, ut dixi.
Arcus Signorum Zodiaci per umbrarum latitudines pro Meridiano.
FAc omnia, quae pro Parallelis Polari Horologio inscribendis praecipimus, et habebis intentum, Paralleli Australes cadunt infra Aequinoctialem , Boreales supra.
ANimus fuerat, ut initio hujus Libri insinuavi, addere aut interferere dictis hoc Libro non pauca, quae de Horologiis in Cursu Mathematico Libro decimo quarto promiseram, et ad Horographiam Universalem distuleram, praesertim quia haed ex meo Calamo, ut reor, nunquam ob temporis et virium defectum prodibit; at consilium mutare coactus fui, tum Qia sine plurimorum Schematum aeri incidendorum apparatu Lectoris et meo desiderio satisfacere non poteram. Contraho ergo manum, et ad alia calamum converto.