Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/130

From GATE
Revision as of 11:39, 16 July 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 112



ad veniam pertinere, virginitatem gloriam, fornicationem ad poemam. Dicit, ex sententia sancti Martini, Neronem simul cum Antichristo venturum, & Antichristum ex malo spiritu concipiendum. Denique notatur a S. Hieronymo in cap. tricesimum sextum Ezechielis, erroris eorum qui nouam Hierusalem auream & gemmatam expectant.


[130.] De S. Luciano – 420

Sanctus Lucianus presbyter vixit tempore Honorii & Theodosii iunioris imperatorum. Scripsit librum De inuentione corporum sancti Stephani, & aliorum, quae ipse diuina reuelatione inuenit. Hic liber extat apud Lipomanum & Surium, die tertio Augusti. Eodem tempore scripti sunt libri duo De miraculis S. Stephani ad Euodium Uzalensem episcopum, sed quia nomen auctoris ignoratur, dicuntur libri Euodii.


[131.] De Paulo Orosio – 425

Paulus Orosius presbyter Hispanus s. Augustini discipulus, scripsit ad ipsum S. Augustinum libros septem Historiarum ab orbe condito, in quibus potissimum clades Romanorum desribit, quas dum idola colerent, acceperunt.


[132.] De Sedulio – 430

Caelius Sedulius presbyter Scotus Theodosio iuniore scripsit Explanationem in omnes epistolas S. Pauli, ex Origene, Ambrosio, Hieronymo & Augustino excerptas, ex quo intelligimus errare illos, qui Sedulium floruisse scribunt tempore Constantii filii Constantini Magni, & verius sentire Trithemium, qui ponit Sedulium anno Domini 430.
Scripsit praeterea Sedulius libros quinque carminum De quinque mirabilibus operibus Dei & hymnos duos De Christo, quorum alter alphabeticus est, & in ecclesia canitur in festis natalis & epiphaniae. Incipit autem: »A solis ortus cardine«.


[133.] De S. Cyrillo – 430

Sanctus Cyrillus episcopus Alexandrinus vir sanctissimus & doctissimus, ac praesertim circa mysterium incarnationis Dominicae a Deo