Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/675

From GATE
Revision as of 15:00, 13 July 2020 by Ginevra Crosignani (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "<center>Annotatio.</center><br> ''Tabulam arcuum Horizontis et Verticalis alii computant, initium sumentes non ab intersectione Meridiani cum Horizonte versus Ortum vel Occasu...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Annotatio.


Tabulam arcuum Horizontis et Verticalis alii computant, initium sumentes non ab intersectione Meridiani cum Horizonte versus Ortum vel Occasum, ut nos fecimus; sed ab intersectione Verticalis primarii cum Horizonte versus Merdianum. Itaque numeri graduum ac minutorum nostrarum duarum Tabularum sunt complementa numerorum graduum ac minutorum Tabularum ipsorum; et e contrario, numeri ipsorum sunt complementa nostrorum. Talem Tabulam ab intersectione Verticalis primarii inchoatam construxit. P. Clavius ad gradus integros ac dimidios omnium elevationum poli a gradu 30 usque ad 60; et non solum pro horis integris ac dimidiis, sed ad singulos quoque quadrantes horarum. Est autem Tabula sexta inter illas novendecim, quas annectit Libello suo de nova Horologiorum descripione.Discrepant ejus numeri subinde a nostris, sed in minutis tantum.

PROPOSITIO V.


Arcus Horarios Verticalium a primario declinantium definire, data poli altitudine, Verticalium declinatione, et Horarum distantia a Meridiano.

Arcus Horarios Verticalium declinationum definire.

ARcubus Horizontalibus Propositione tertia praecedenti repertis, et in Tabulas digestis, adde vel deme declinations Verticalium declinantium; summa vel residuum dabit arcus desideratos. Exemplum postea dabo. Quando vero ahibenda sit additio, aut subtraction, patebit ex sequentibus Regulis.

I. Regula. Si Verticalis circulus, seu Verticale planum aut murus, declinat a Meridie in Ortum, arcubus horarum post Meridiem additur declination; arcubus vero horarum ante Meridiem detrahatur eadem declination, veli psi arcus a declinatione muri, media nocte, complemento arcus illius addatur complementum declinationis muris.
II. Et siquidem muri declinatio a dictis arcubus sbtracta est, vel