Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/576

From GATE
Revision as of 14:21, 13 July 2020 by Ginevra Crosignani (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "est Lunationum tredecim. Simili ratione probatur, annum sextum , nonum, undecimum, decimum quartum, decimum septimum, et decimum nonum esse tredecim Lunationum.<br> <center>R...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


est Lunationum tredecim. Simili ratione probatur, annum sextum , nonum, undecimum, decimum quartum, decimum septimum, et decimum nonum esse tredecim Lunationum.

REGULA XXIII.


Quot Lunationum sit quivis annus propositus, hoc est, communisne sit, an embolismicus, cognoscere pro Calendario novo.


Lunationum numerum invenire quovis anno pro Calendario novo.

HIc quoque duos annos lunares distinguere oportet , Civilem et Ecclesiasticum. Pro utroque Regula praescribitur.

I. Annorum lunarium Civilium ille est embolismicus , sive tredecim Lunationum, cujus Epacta currens est una ex sequentibus, * , XXIX, XXVIII,XXVII, XXVI, XXV , 25 , XXIV , XXIII, XXII,XXI,XX,XIX;quibus accedit Epacta XVIII concurrens cum Aureo numero 19, (id quod in illo tantum Cyclo accidit , cui in Tabula Epactarum expansa praefixa est littera C majuscula:) reliquarum vero Epactarum anni omnes comunes sunt, et Lunationum duodecim tantum.
II. Annorum lunarium Ecclesiasticorum ille est embolismicus , qui Epactam currentem habet unam ex his duodecim, XXII , XXI, XX, XIX, XVIII, XVII, XVI , XV , XIV , XIII , XII , XI : caeteri omnes , qui alias Epactas habent , communes sunt.
EXEMPLUM I. Anni 1667 Epacta est 5. Ergo communis est in utraque anni ratione.
EXEMPLUM II. Anni 1674 Epacta est XXIII. Ergo annus Civilis est embolismicus, Ecclesiasticus communis.
Ratio Regulae haec potest esse. In praecedenti Regula diximus, in Cyclo lunari, undecunque tandem inchoetur , semper tamen annum 3 , 6 , 9 , 11, 14 , 17 , 19 esse embolismicum, propter causam ibidem insinuatam. Cum igitur pro annis lunaribus Civilibus, ut probat Clavius in Calend. Cap. 17. Cyclus Epactarum semper inchoetur ab Epacta * sive XXX , vel , si ea in aliquo Cyclo desit, ab Epacta I; et allata in hac Regula Epacta pro anno Civili