Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/575

From GATE
Revision as of 14:15, 13 July 2020 by Ginevra Crosignani (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "lunari integro continentur septem anni emblolismici,quos sequens indicat versus:<br> ''Christus Factus Inops Levat Omnia Reddita Throno.''<br> Cujus versus primae dictionum li...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


lunari integro continentur septem anni emblolismici,quos sequens indicat versus:
Christus Factus Inops Levat Omnia Reddita Throno.
Cujus versus primae dictionum littere sunt embolismicorum indices, nempe C anni tertii , quoniam est tertia in Alphabeto; littera F sexti, quoniam est sexti, quoniam est sexta; littera I noni, quia non est in Alphabeto; et sic de reliquis.
Ex hoc sequitur, si diversi Aurei numeri statuantur lunaris Cycli initia, diversos numeros futuros embolimaeorum annorum indices.
Quia igitur lunarium annorum civilium Cyclus, Calendario veteri inscriptus, incipit ab Aureo numero 3, qui Calendis Januarii adscribitur, ideo tertius numerus in naturali serie Aureorum numerorum inclusive, hoc est 5, primus est anni embolimaei index , et 8 secundus , et 11 tertius , 13 quartus, 16 quintus, 19 sextus; et (redeundo a 19 versus Cycli initium , quod est 3, ut diximus) Aureus numerus 2 est septimus annus embolimaeus , sive ultimus in illo Cyclo. Similiter quia lunarium annorum Ecclesiasticorum Cyclus initium ducit in Calendario veteri ab Aureo numero 16 , qui octavo diei Martii , ubi nascitur prima Paschalis luna , initiumque Ecclesiastici anni, praeficitur; ideo tertius ab eo inclusive, qui est 18, indicat primum annum embolimaeum Ecclesiasticum; sextus, qui est 2 , secundum ; nonus, qui est 5, tertium ; undecimus, qui est 7 , quartum; et sic deinceps.

Annotatio.


QUod ex novendecim annis lunaribus , quivis tertius , sextus, nonus , undecimus , decimus quartus , decimus septimus , et decimus nonus annus sit embolimaeus , inde constat. Post primum annum lunarem elapsum , continentem Lunationes duodecim , remanent dies sive Epactae 11 , post secundum iterum Lunationum duodecim Epactae 22 , post tertium vero remanent Epactae 33 , ex quibus componitur integra Lunatio , et remanent 3. Tertius ergo annus