Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/574

From GATE
Revision as of 14:11, 13 July 2020 by Ginevra Crosignani (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "<center>REGULA XXII.</center><br> <center>''Quot Lunationum sit quivis propositus annus, hoc est, communisne sit, an embolimaeus, cognoscere pro Calendario antiquo.''</center>...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


REGULA XXII.


Quot Lunationum sit quivis propositus annus, hoc est, communisne sit, an embolimaeus, cognoscere pro Calendario antiquo.


Lunationum numerum invenire quovis anno pro Calendario veteri.

SUpra, cum de anno Lunari ageremus , diximus , annum illum esse duplicem, unum communem Lunationum duodecim,alterum embolimaeum seu embolismicum Lunationum tredecim. Uterque horum iterum duplex est: Civilis alte , alter Ecclesiasticus. Civilis est, qui a Novilunio , quod in Calendas Januarii cadit, vel ipsas proxime praecedit, initium ducit: Ecclesiasticus vero, cui Novilunium Paschale, quod inter 8 Martii et 5 Aprilis cadit , initium dat. His positis, sic quot uterque Lunationum sit, reperitur.

I. Civilium annorum lunarium is est embolimaeus, sive Lunationum tredecim,cui unus ex septem sequentibus competit Aureis numeris, videlicet 2, 5, 8, 11 , 13, 16 , 19: reliqui omnes, quibus unus reliquorum Aureorum numerorum competit, communes sunt , seu Lunationum duodecim tantum.
II. Ecclesiasticorum annorum ille est embolimaeus, cui unus ex sequentibus septem Aureis numeris convenit, nimirum 2, 5, 7, 10, 13, 15, 18; reliqui omnes,quibus alii Aurei competunt numeri, communes sunt.
EXEMPLUM I. Anno Christi 1673. Aureus numerus est 2. Ergo annus lunaris Civilis et Ecclesiasticus est embolimaeus.

EXEMPLUM II. Anno Christi 1670 Aureus numerus est 18. Ergo annus lunaris Civilis est communis, Ecclesiasticus vero embolimaeus.
Ratio Regulae heac adsignari potest. Ab initio Cycli lunaris seu Decennovenalis inclusive, incohati ab 1, quilibet annus terrius, sextus, nonus, undecimus decismus quartus, decimus septimus, et decimus nonus, est embolismicus, adeoque in quolibet Cyclo