Noviluniorum Paschalium : Epactae autem novae indicant in Calendario novo Novilunia; ergo etc.
EPactam novam currentem, ex Regula I X inventam , quando major non est quam XXIII, subtrahe ex 44, et relinquetur dies vel Martii vel Aprilis,in quem cadit terminus Paschalis:Martii quidem, si residuum non excedit 31; Aprilis vero, si excedit: tunc enim abjectis 31, reliquus fiet dies Aprilis eidem termino debitus. Quando vero Epacta major est quam XXIII, neque est XXIV, vel 25 diversi Characteris, subtrahe ex 42; et in utroque casu remanebit dies Aprilis termino Paschali deputatus.
EXEMPLUM I. Epacta anni 1704 , ut vidimus in exemplo primo praeterito, est 23 ; et subtracta ex 44, relinquit 21 Martii pro termino Paschali.
EXEMPLUM II. Epacta anni 1724 est 4; et subtracta ea ex 44, remanent 40; ex quibus si subtrahantur 31 dies Martii , residuus est 9 dies Aprilis pro termino Paschalis.
EXEMPLUM III. Anni 1744 Epacta est 15; qua subtracta ex 44, remanent 29 pro termino Paschali illius anni.
EXEMPLUM IV. Epacta anni 1688 est 27. Haec subtracta ex 43, relinquit 16 Aprilis pro termino Paschali.
Ratio Regulae hujus similis est rationi Modi secindi Regulae praecedentis: nam sicut ibi propter Epactam 26 cum die 21 Martii (cui tanquam quartae decimae Lunae index debetur) componentem 47 , quaevis Epacta ipsa minor ex 47 detrahitur, ut habeatur terminus Paschalis; ita in hac Regula quaevis Epacta major quam XXIII, quae diei 21 Martii praefixa , et prima quartae decimae Paschalis nota est, et cum 21 componit 44, abjicitur ex 44, ut habeatur dies quartae decimae Lunae deputatus vel in Martio, vel in Aprili; in Martio quidem, quando residuum non est majus quam 31: in Aprili vero, quando est: tunc enim abjectis 31, restat dies Aprilis decimae quartae quaesitae deputatus. Quando Epacta major est quam XXIII, nec tamen XXIV, aut 25 diversi Charachteris; subtrahitur ex 43; ut remaneat dies Aprilis termino Paschali