Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/554

From GATE
Revision as of 14:09, 9 July 2020 by Ginevra Crosignani (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "quolibet mense addere Epactam , ut aetas Lunaae haberetur. At quia pauciores dies continent menses lunares, quam solares, adeo ut singulis fere mensibus solaribus duodecim me...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


quolibet mense addere Epactam , ut aetas Lunaae haberetur. At quia pauciores dies continent menses lunares, quam solares, adeo ut singulis fere mensibus solaribus duodecim menses lunares praecurrant totidem solares diebus undecim: ut retineatur toto anno aequatio, et ex numero dierum mensis atque Epactae colligi possit aetas Lunae, distribuuntur undecim dies per totum annum ita, ut, singulis solaribus mensibus completis, a Martio incipiendo, attribuatur una unitas addititia, quae Lunae aetatem majorem reddat, quam sit summa ex Epacta et die mensis proposito conflata. Fit autem initium additionis praedictae a mense Mario, ut mensis Februarius, quo solus deficit mense lunari, ab hoc unitas tributo liberetur.

Annotatio I.


Haec Regula propius quidem accedit ad Novilunia et aetatem inveniendam, quam praecedens per Aureum mumerum Novilunii indicem in veteri Calendario.; perpetua tamen non est, nisi Epactae certis Annis aequentur modo dicto Cap. 12.

Annotatio II.


Per hanc Regulam non sunt investiganda Novilunia et Plenilunia Paschalia, ipsumque Paschatis Festum,cum aliis a Paschate dependentibus,quia differunt ab illis, quae per Aureos numeros in veteri Calendario et per Epactas novas in novo reperiuntur.

REGULA XVII.


Decimam quartam Lunam, seu terminum Paschalem reperire, quovis anno, pro Calendario antiquo.


Paschalem terminum invenire pro Calendario veteri.

TRes modos praescribam , unum per Aureos numeros in Calendario antiquo dispositos, tanquam Noviluniorum indices, reliquos duos per 30 Epactas veteres Aureis numeris in eodem Calendario substitutos, ad imitatione Calendarii novi.