b d est Declivitas exterior fossae; Ital. Contrascarpa della fossa; Gall. Contrescarpe du fosse; Germ. Neussere Riderdachung des Grabens.
a e, et f b est Mensura declivitatis internae et externae fossae; Ital. La misura della scarpa e controscarpa della fossa; Gall. Le misure d’escarpe et contrescarpe du fosse; Germ. Wasas der inneren und dusseren Riderdachung des Grabens.
b g est Margo exteriore fossae, seu via cooperta; Ital. Margine esteriore della fossa, o strada coperta; Gall. Couridore ou Chemin couvert; Germ. Grabens Lauss bedecter Beg.
g i h est Loricae viae coopertae , seu Lorica suburbana; l m ejus scabellum seu scamnum; o i acclivitas interior; o h basis; n i altitudo. Haec vocantur Ital. Parapetto della strada coperta, Bancho o Banchetto etc. Gall. Parapet, et banquet etc. du chemin couvert , l’Esplanade ; Germ. ?????.
Orthographiae partium mensura.
CIrca mensuram praedictarum Orthographiae partium, quae sunt praecipue latitudo et altitudo, varii varia statuunt. Omnes tamen conveniunt, non unam atque eandem esse pro omnibus Munitionibus mensuram,sed aliam pro majoribus,aliam pro minoribus. Ergo ex optimis Auctoribus, atque ex ipsa Belliducum experientia,statuo sequentia, ex Cursu Mathematico huc translata.
Vallum nec nimis altum sit, nec nimis humile. Nam si valde altum est, hostem tegit propius accedentem, ut consideranti patet: si valde humile, non protegit defensores, praesertim si loco nonnihil elevato hostis consistat. Quare sit mediocris altitudo ejus, varia tamen in variis Polygonis, prout sequens Tabula docet; et quod dedecit altitudini, accrescat latitudini.
Latitudo