Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/298

From GATE
Revision as of 14:20, 22 November 2018 by ViscontiBentivegna (talk | contribs)
This page has not been proofread


Scito ergo, quod in spaeris Veneris et Mercurii, controversia fuit inteer Antiquos, qui studebant in mathematicis. Utrum supra Solem sint an infra? non enim ulla est demonstratio, ordinis harum sphaerarum [1]: omnium tamen Antiquorum opinio fuit, quod istae duae spherae, scilicet Veneris et Mercurii sint supra Solem. Intende ergo in hoc et Scito. Unde secutus est postea Ptolemaeus, et sub sole eos constituit, afferens convenientius esse naturae Solem in medio planetarum, ita ut 3 supra, 3 infra ponantur, ordinare. Quicquid sit, omnes primi Sapientes Venerem et Mercurium supra Solem ordinaverunt. et idcirco duas sphaeras numeraverunt. Sphaeram Lunae quae sine dubio propinqua est nobis, et sphaeram Solis quae supra Lunam est necessario. Sphaeras autem 5 planetarum pro una reputabant. Sphaeram stellarum fixarum pro alia, et coelum circum omnia in quo non sunt stellae. Quod si ita est, dicemus, quod numerus sphaerarum in quibus [2] sunt formae stellarum, (sic enim stellas Antiqui vocabant, ut scitur ex libris eorum), Quaternarius est sphaera scilicet stellarum fixarum; sphaera 5 planetarum; sphaera Solis, et, sphaera Lunae: supra omne,

  1. Marginalia: 'Mercurii et Veneris spherae supra Solem sunt iuxta Veteres Aegyptios'.
  2. Marginalia: '4 Sphaerae Aegyptiis'.
Mercurii et Veneris spherae supra Solem sunt iuxta Veteres Aegyptios +  and 4 Sphaerae Aegyptiis +