si respicit versus Septentrionem. In hoc arcu numera declinationem muri; infra quidem in Quadrante dextero S D, si murus ex Meridie in Occasum declinant; in Quadrante vero sinistro S C, si ex Meridie in Ortum declinat. Si vero ex Septentrione declinant in Ortum aut Occasum, numeranda est declinatio, in primo casu in Quadrante superiore sinistro, in secundo casu in Quadrante superiore dextro.
In praesenti casu et exemplo ponimus murum declinare ex parte Australi in Occasum 20 gradibus, ideoque ex S versus D numerentur 20 gradus usque ad F, et ducatur linea E F, quae referat lineam declinationis in plano declinare.
III. Ad hanc lineam E F, per punctum E, ducaliam perpendicularem G H, quae referat lineam Aequinoctialem, seu coomunem sectionem Aequinoctialis circuli cum plano declinanate proposito. In hanc lineam G H transfer, ex E utrimque, omnia intervalla inter horam 12mam, et puncta aliarum horarum lineae O N Quandrantis dexteri in Semicirculo Horographico: aut eidem lineae G H applica latus B C anterioris Faciei Regulae Sciathericae, ita ut punctum F Regulae congruat puncto E lineae GH; et nota puncta, in quibus lineae horariae Regulae tangunt lineam G H.
IV. In Facie posterior Regulae intercipe circino radium altitudinis Aequatoris illius loci, pro quo construitur Horologium, nempe in casu nostro radim A 40, interjectum inter A centrum, et lineam D C Regulae. Hanc distantiaum inter A et punctum 40, transfer ex E in E F deorsum usque ad V; eritque V centrum Horologii Horizontalis. Demum ex V per puncta horaria, in Aequinoctoali G H notata, duc lineas reactas occultas, et nota puncta, in quibus intersecant lineam C D Horologii futuri.
V. In eadem Facie posteriori Regulae intercipe circino altitudinem poli illius loci, pro quo Horologium sit, nempe in casu et exemplo nostro radium A 50, interjectum inter centrum A, et punctum 50 rectae D C Regulae. Hanc distantiam transfer ex F.sursum usque ad punctum A; quod erit centrum Horologii Verticalis futuri.
VI. Ex centro C, per puncta horaria, notata in recta C D, due rectas, easque; termina prout libet; et habebis Horologium Verticale
Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/658
From GATE
This page has not been proofread