Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/65

From GATE
Revision as of 14:22, 22 January 2020 by Irene Pedretti (talk | contribs)
This page has not been proofread


quot non portentis ac bestiis, quot prodigiis ac mostris obsepiunt Poetae?[1]
-Per insidias iter est, formasque ferarum.
Utque viam teneas, nulloque errore traharis,
Per tamen adversi gradieris cornua Tauri,
Aemoniosque arcus, violentique ora Leonis,
Saevaque circuitu curvantem brachia longo
Scorpion, atque aliter curvantem brachia Cancrum.

Talis nimirum erat etiam viae tuae Zodiacus, quoad in hoc sublunari coelo nobis aut amoenam vitae diem, aut horribilem mortis nocte annunciabas CAROLE IOSEPHE. Quid enim monstrum illud, cui Equus pallidus, et qui sedebat super eum, nomen illi Mors,[2] figurabat aliud quam sagittarium, e cuius ferali arcu excussae venenatae sagittae modo in Augustam Genitricem et Sereniss: Fratrem FERDINANDUM IV. modo in Augustam Aviam ELEONORAM Imperatricem, superstitem Coniugem Invicti Caesaris FERDINANDI II; modo in unicam felicitatis tuae terrenae spem, sive, ut astronomice loquar, Domum bonae fortune, ipsum Augustissimum Patrem FERDINANDUM III; modo in Sereniss: Archiduces, Patruum LEOPOLDUM, et Avunculum FERDINANDUM, ac denique in Teipsum detorquerentur? Quid erant tot in corpus tuum quasi coniurato agmine irruentes morbi? quid dira illa inveterati mali violentia in tenellos artus tuos adeo crudeliter exercita, ut immotus ipse etiam in faxis lacrymas moveres? quid ipsa morbi vi faeyiora remedia erant aliud, quam feroces Apridentes,

  1. Ovidius 2. Metamorphoses
  2. Apocalypsis 6. 2.