Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/234

From GATE
Revision as of 10:46, 14 February 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: clean up)
This page has not been proofread


Altimetrae abscindat perpendiculum. Verbi gratia, abscindat in umbra recta duo puncta: Accipe itaque Tabellam primam, et vide, quid secondo puncto in secunda columna respondeat; et invenies umbram vel distantiam sextuple minorem: quo indicator, altitudinem ad umbram vel distantiam in sextupla proportione esse. Sit itaque umbra vel distantia per notam mensuram accepta viginti pedum; inferes, altitudinem sexies esse majorem umbra vel disantia, id est, 120 pedum.
Si vero filum perpendiculi inciderit in tertium punctum umbrae rectae, indicabit tibi secunda columna altitudinem quadruplo majorem umbra vel distantia, vel quod idem est, umbram vel distantiam quadruplo minorem, id est, nota, mensuram, 20 pedum quadruplicantam dare 80 pedes quaesitae altitudinis rei.
In quarto puncto ostendit duplam proportionem; unde 20 nota mensura duplicate dabit altitudinem 60 pedum: est enim in quarto puncto umbrae rectae altitude ad umbram vel distantiam in tripla proportione.
In sexto puncto ostendit duplam proportionem; unde 20 nota mensura duplicate dabit altitudinem quaesitam 40 pedum. Si vero in duodecimum punctum ceciderit filum prependiculi; tunc umbra vel distantia aequabitur altitudini.
Vides itaque, quomodo sine calculo, cadente filo in quodcunque punctum umbrae rectae scalae Altimetrae, statim occurrat proportion altitudinis ad umbram vel distantiam sub qualibet mensura 20, aut 30, 40, 50, 100 pedum.

Expositio et Usus ejusdem primae Tabellae per umbram versam.


Nota, quod quemadmodum in scala Altimetra puncta umbrae rectae dant umbram vel distantiam semper minorem altitudine sub proprtione punctis correspondente, ita puncta umbrae versae dent umbram versam semper majorem altitudine sub proportione adscripta in postica parte Tabellae. Verbi gratia, cadente filo in secundum punctum umbrae versae, dices, umbram vel distantiam sextuplo majorem altitudine, uti Tabella docet. Itaque si distantiam inter te et altitudinem quondam invenisti