Page:APUG 1053.djvu/8

From GATE
Revision as of 08:19, 12 June 2018 by Gabriel King (talk | contribs)
This page has not been proofread


amoris ad animae meae profectum addiscam; non dubito, quin pro divina illa tua, qua polles, facundia ita animum meum sis exaincitatusut deinde penitius penitisque in divino beneplacito conquiescam. Cosmiel. Beneficiorum divinorum magnitudinem admirari Satis non posse, haud Deo ingratum esse, certò tibi persuadeas, dummodo absit curiosior intellectus circa ea, quae in divinarum rerum inquisitione terminos Suos habeat, indagatio; procedit enim hoc ex amore reverentiali conditoris; amore autem ex boni illius infiniti desiderio, quod tantopere appetimus, et cuius partipes no fieri anxiè quaerimus, admiratio, stupor et extasis nascitur; quae omnia uti dixi, Deo grata Sunt, dummodò praesumptio et curiositas absint, utpote quae Deo displicent, et ex occulto et periculoso philautias affectu originem ducant. Theodidactus. Absit à me tantum scandalum; absit à me omnis inconsulta curiositatis praecipitantia. Sed haec ex eo capite dicta velim, quod considerans infinitam Dei maiestatem tantopere hominum amore humilitam, primam tanti amoris radicem et incitamentum nosse cuperem, ut deinde abdicatis me rebus omnibus, quae sensibus patent, in tanto dulcedinis abysso absorberi queam. Cosmiel. Agedum mi Theodidacte, dum video tuum in conditorem tuum Redemptoremque infinitis Mundi cupediis longè dulcissimumorem, humili mentis affectu iunctum amorem. Quaecunque ad Dei honorem animaeque tuae profectum salutemque conferre poterunt quantum humanae conditionis fragilitas capere permittet, aperiam, ab ovo rem orditurus. Sciundum itaque, quod cum, uti suprà quoque indigitanimus Dei bonitas sit infinita et immensa; omnis autem bonitas tanò sit magis diffusiva Sui, quantò est nobilior, excellentior et perfectior; et quemadmodum illa, ut ita dicam, intrinsecis divinitatis Suae terminis contineri nescia sit, ita ab aeterno illam creatae naturae communicare constituit, ut hoc pacto esset creatura intellectus et rationis capax, quae post tanta bonitatis participationem, eum admiraretur, admiratum sedulò et indefessa mente inquireret