unicum collimabam, et boni publici cura poterat, qua factum est, ut ego, qui popularem auram nunquam magni aestimavi: ne maledicentiae quidem fluctus, declinare latendo potuerim, et cum negotii nil fuerit silendo sapientem videri, nunc in eam me palaestram dederim in qua non raro, ut cum Comico loquar, existimationis damno desudascitur. Verum in hac ambiguam mentis luctam, me reficit, ac restaurat unicum Eminentissimi Nominis tui patrocinium; cuius eximio splendore frontem huiuis operis ut insignirem, variis sum rationibus adductus. Imprimis quia Eminentia tua, ut huiusmodi aggrederer, iussit; ut auderem, animavit; ut possem, necessaria suppeditavit; ut ferventius progrederer, stimulum addidit tuus in reconditis literaturis investigandis ingens cura, et studium incredibile; ut demum caute agerem et considerate, tum in iis percensendis, acerrimum permovit iudicium, aliaeque virtutes, quae quantae sint, malim silentio praedicare, quàm ut quondam de Augusto dicebat Svetonius, parce et ieiune attingere. Accessit hisce demum omnibus, singularis tuus in Societatem nostram affectus, cui tamentsi ex aequo me respondere posse diffidam, in parte tamen gratiarum reponendum est, non ingratum esse conari.
Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/12
From GATE
Revision as of 10:13, 21 March 2018 by Lorenzo Mancini (talk | contribs) (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/12 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/12: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/")
This page has been proofread