Page:EBC 1621 04 24 2399 2.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Sacra Caesarea Majestas, Domine Clementissime, et Invictissime. Accepi per manus Illustrissimi, et Excellentissimi Oratorie Majestatis Vestrae litteras, quibus non verbis, sed re ipsa, et factis responderi oporteret. Sed quando exiguitas mea id efficere non potest, enitar saltem cohortatione id efficere, ut qui possunt ardenter faciant, quod Reipublicae christianae necessitas postulai. Ego nihil dubito, quin et Turcae, et Haeretici, et omnes portae Inferorum commovebuntur adversus Ecclesiam, et Principes ejus; sed confido in eo, qui dixit: Ego vici mundum; et anno superiore demonstrare nobis coepit auxilium gratiae suae; et sine dubio qui coepit, ipse perficiet opus suum. Nolo esse molestus auribus occupatissimis; ideo litteris meis finem impono, precans Deum, ut Majestatis Vestrae desideria sancta adimpleat, Imperium corroboret, et amplificet, et omnes adversarios velociter sub pedibus ejus subjiciat. Romae, die 24 Aprilis 1621.