Admodum R.de et eruditissime Domine. Literas tuas mense Augusto datas accepi hac ipsa die, quae est sexta decembris. Gratissimum fuit in memoriam revocare amicum suavissimum, et virum modestissimum. De libello ad me misso gratias ago, sed scias velim, biblia vulgata non esse a nobis accuratissime castigata: multa enim de industria iustis de causis pertransivimus, quae correctione indigere videbantur. Variae lectiones, quae in bibliis Lovaniensibus habentur, et in quas tu librum utilissimum scripsisti, mihi videbantur omnino addendae, quippe quae instar bibliothecae mihi esse videntur; sed non plaouit aliis ut in prima editione apponerentur. Quod attinet ad illa verba, te trina Deitas, quae in breviario nuper correcto emendari cupivisses, eadem erat mea sententia, et iam ego monueram, ut pro trina Deitas, summa Deitas, restitueretur; sed religioni fuit Patribus verba sancti Thomae, quae habentur in 2° tomo opusculorum, in officio de festo Corporis Christi, vel minimum immutare; qua etiam de causa hymnos sancti Gregorii, vel aliorum Patrum intactos dimisimus, cum alioqui multi errores unius syllabae, vel literae mutatione aliquando corrigi potuissent. Id unum propositum nobis fuit, ut errores solum intolerabiles, praesertim qui in historiis lectionum secundi nocturni irrepserant, tolleremus. Vale sacerdos doctissime, et optime, et me in hac vinea Capuana laborantem orationibus tuis iuva. Daium Capuae die sexta decembris 1603.
Page:EBC 1603 12 06 0375.pdf/1
From GATE
Revision as of 15:07, 8 May 2019 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→top: clean up, replaced: Category:EBC_Proofread → Category:EBC ProofreadCategory:EBC Pages)
This page has been proofread