Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/959

From GATE
Revision as of 09:59, 18 January 2020 by Ernesto Alfonso Gomes (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Annotatio<p>Ingeniosissima est utraque, vel una potius, sed novo eoque praeclarissimo invento exornata Seganographia, ideoque vere Hecatombe digna, ob facilitatem, qua disci a...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Annotatio

Ingeniosissima est utraque, vel una potius, sed novo eoque praeclarissimo invento exornata Seganographia, ideoque vere Hecatombe digna, ob facilitatem, qua disci ac doceri, obe revitatem, qua in praxin redigi a quolibest in qualibet lingua potest, atque ob imunitatem ab ombi vel minima latentis sub scripta Epistola secreti suspicione. paradigma continetur in epilog; secretum, quod in illo indicat, latet in interpuntionibus abbreviaturuis, et litteris caudatis. diu deliberavi, an expediret eam publici juris facere; est enim meo judicio dignissima, que solis Regibus atque Principibus proponatur. Vicit tandem desiderium ac studium, auctoris inteniossimi ingenium, ac erga met tot amque Rempublicam Litterariam affectum, Orbi Litterato propalandi; quod facio.

EPILOGUS LIBRI OCTAVI

Prodiit praeteritis nundinis Autumnalibus Francofurtensibus Anni 1665 illustrissim aca Reverendissimi Dn. Joannis Caramuelis Apparatus Philosophicus, quatuor Libris distinctus. In horum tertio Libro exponitur Ciphrica (ut ipse appellat) id est, nova quaedam et valde curiosa Paragraphia, mentis arcana secretissima methodo edisserens. In qurto vero Metaciphrica traditur, quae, ut ipse ait, est quaedam eminens et mirabilis Ciphrica, quae inta occultas litteras obtegit, ut nemo illas non solum possit legere, sed neque scire se non posse, quoniam qui artis ignarus est, et arte illa scriptam Epistolam legit, in nullam suspicionem venti latentis sub ipsa secreti. Et sunt revera ingeniosa omnia, ac jucunda, quae utroque Libro traduntur; sed, ut Lector ipse deprehendet, paucae, aut vix ullum artificium periculo caret, ne legens in suspicionem deveiat arcani sensus sub scripto latentis. Certe nullum est, quod praecedens kinnerianum artificum adaeques, nedum superet. Lege, Lector, et judica. Ego ad alia pregredior.