Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/528

From GATE
Revision as of 14:32, 9 January 2020 by Antonio Mele (talk | contribs)
This page has not been proofread


Ratio Regulae. Cur ad annum Christi datum addatur bissextorum elapsorum numerus, et quinque, constat ex dictis Regula praecedente in Modo primo. Subtrahuntur dies exemptiles, quia in Calendario Gregoriano toties una littera omittitur in ordine litterarum Calendarii veteris, quot sunt dies exempti ex illo.
Notandum etiam hic, litteram pro anno bissextili inventam durare tantum usque ad Festum S. Matthiae, et postea assumi proxime praecedentem.

Modus secundus, Per Tabulam universalem ac perpetuam.

Structura hujus Tabulae similis est illi, quam dedimus Regula praecedente. In quatuor columnis ad dexteram continentur litterae Dominicales: supra ipsas sunt anni centesimi collecti: ad latus ipsarum sinistrum sunt centum anni expansi.
Usus quoque non est absimilis. Litterae centesimis debitae, sunt immediate infra in prima serie transversa scriptae. Pro reliquis litteris quaere centesimos in centesimis, expansos in expansis; et cellula concursus dat litteras quaesitas. Ubi duae sunt combinatae, annus est bissextilis, et prior, quae ad desteram est, locum habet a principio anni usque ad diem intercalarem, altera ab illo die usque ad finem anni.
EXEMPLUM I. Volo scire litteram Dominicalem anni 1700. Quaero 1700 inter centesimos annos, et infra invenio C pro littera, quam quaero.
EXEMPLUM II. Volo iterum scire litteram Dominicalem anni 1674. Quaero 1600 inter centesimos, et 74 inter expansos: ab hoc numero pergo dextrorsum, ab illo deorsum, et in communi cellula concursus invenio G pro littera Dominicali anni 1674.