Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/487

From GATE
Revision as of 15:47, 5 January 2020 by Antonio Mele (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "datum, modo jam dicto: deinde ab Aureo illo numero in cellulis invento perge per reliquos numeros Aureos in orbem numerare, toties addendo alium atque alium, quot annos habes...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


datum, modo jam dicto: deinde ab Aureo illo numero in cellulis invento perge per reliquos numeros Aureos in orbem numerare, toties addendo alium atque alium, quot annos habes supra centesimus, a quo incepisti: numerus cellulae, in quem cadit finis annorum supra centesimus datorum, adscriptus, est Aureus numerus illius anni.
EXEMPLUM I. Sit inveniendus Aureus numerus anni 1600. Sedes hujus anni est in cellula quinta columnae A, cui adscriptus est Aureus numerus 5. Itaque 5 est numerus Aureus anni 1600.
EXEMPLUM II. Sit iterum inveniendus numerus Aureus anni 1604. Quaere sedem anni 1600, quae est, ut dixi, cellula quinta columnae A, eique adscriptus est Aureus numerus 5. Quia igitur ultra annos 1600 supersunt adhuc quatuor anni usque ad annum 1604 datum; perge a numero Aureo 5 ordine naturali numerare adhuc quatuor Aureos numeros in quatuor cellulis columnae B, usque ad cellulam illius quartam, et invenies 9. Hic ergo est numerus Aureus anni 1604.
EXEMPLUM III. Sit tertio inveniendus numerus Aureus anni 1666. Quaere, ut antea, sedem anni 1600, et a numero ipsi subscripto perge ordine naturali percurrere adhuc 66 cellulas, inchoando a numero 6 cellulae primae columnae B, et pergendo ad numerum 7, ad 8, ad 9, etc. usque ad 19, et post 19 redeundo ad 1, iterumque in orbem eundo, donec numerando percurreris sexaginta sex articulos. Cadet annus 66 in cellulam quartam columnae C, cui adscriptus est numerus 14. Itaque 14 est numerus Aureus anni 1666.

Annotationes.

I. Hac arte invenies, anno primo Christi nati Aureum numerum fuisse 2. Nam proxime praecedens centesimus fuit o centesimus Christi, cui adscriptus numerus Aureus I, quem proxime sequitur in sequenti cellula numerus 2 pro anno primo Christi. Itaque anno immediate ante Christi Nativitatem, Aureus numerus (qui jam tum in usu erat) fuit I; anno Christi decimo nono fuit iterum I; et anno 29 Christi 2, et anno 27 fuit 9 etc.