aut quadruplo minus, subtriplica aut subquadrupla dicta intervalla et lineas.
Quomodo ex Horologio descripto delineanda Horologia
Potest et ex horologio iam descripto describi aliud quantum vis maius, aut minus, ductis in plano rectis A B, et C D, orthonogonaliter secantibus se in E, transferantur omnia horologii descripti intervalla in rectas A B et C D futuri horologii toties aucta, aut diminuta, quoties vis hoc maius aut minus quam illud.
Perfecto horologio, deleri debent reliqua omnia, exceptis lineis horariis, et, si velis, linea Aequinoctiali; quamvis et haec deleri queat, si stylo angulari velis uti.
De Horologio Verticali Astronomico describendo ex
Horographico Semicirculo, Quadrante, et Regula
Verticale horologium est, quod describitur in plano parallelo, seu aequidistante circulo Verticali primario; qui est ille, qui transit per centrum Mundi, Zenith et Nadir loci, punctaque aequinoctialia in Ortu et Occasi, puncta videlicet, in quibus Aequator intersecat Horizontem in Oriente et Occidente.
Horum horologiorum descriptio ex Semicirculo et Regula non differt a descriptione horologii Horizontalis, nisi quod ad inveniendum centrum F horologii, ex E versus A non transfetur portio radii complementi altitudinis poli, intercepta inter A et rectam T R S, sed portio radii ipsiusmet altitudinis poli. Reliqua omnia fiunt ut in Horizontali. Numeri tamen horarii, qui in Horizontali scripti ad dexteram Meridianae, in Verticali scribuntur ad sinistram, et vice versa. Sed praxin exemplo declaremus.