modatur a noctis, aut Legislatoribus. Ecclesiasticum est, quod ab Ecclesia seu coetu populi Dei, ejusuque summo in terris Vicario, pro publico cultu divino rite instituendo ac exercendo assumitur. Hoc tempus, ejusque coordinatio in dies festos ac profestos, ab antiquo Computus Ecclesiasticus appellatur. Astronomicum tempus fundamentum est ac regula caeterorum; quae proinde quo magis ad illud accedunt, illique conformantur, eo sunt magis accurata atque perfecta. Tametsi vero Auctor Organi de Ecclesiastico tantum tempore, idque brevissime agat; ut tamen melius, quae attulit, atque ex fundamentis intelligantur, nanciscanturque Principes ac Nobile aliqualem saltem totius Chronologiae cognitionem, de Astronomico etiam et Politico nonnihil tractabimus, repetentes ac polientes, quae de iis dem in Cursu Mathematico Lib. II. attulimus, addentesque nonnulla, quae ibidem omisimus. Sit igitur
TEmporis generaliter sumpti vocabulum ambiguum esse, Philosophis notum est, qui ejus naturam ac proprietates ex officio contemplantur. Interdum significat ipsam durationem