Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/764

From GATE
Revision as of 15:59, 26 November 2019 by Michel Habimana (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "dividunt in 12 partes aequales. Quae quidem partes constituunt horas inaequales, quia in aestate sunt majores, quam, hyeme, in Sphaera obliqua, de qua postea. Hos Circulos des...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


dividunt in 12 partes aequales. Quae quidem partes constituunt horas inaequales, quia in aestate sunt majores, quam, hyeme, in Sphaera obliqua, de qua postea. Hos Circulos describemus in Globis, si arcus diurnos trium parallelorum Solis, verbi gratia, Tropici Cancri, Aequatoris ipsius, et Tropici Capricorni, dividamus in duodecim partes, similiterque arcu nocturnos, et per tria puncta juxta Horizontem circulos maximos describamus.

CAPUT IV.


De dierum et noctium artificialium diversitate in diversis regionibus.


Prima Tabellarum ad Loculamentum sextum Organi spectantium Classis continet, ut diximus supra, mondum dierum et noctium quantitatem inveniendi pro altitudine poli Viennae Austriae. Explicandum ergo, qua arte dictae Tabulae constructae sint, et qua aliae similes pro qualibet alia regione totius Orbis terrarum construendae. Sed ante omnia praemittendum aliquid de dierum et noctium in diversis climatibus diversitate.

§. I.


Magna est dierum et noctium diversitas in diversis regionibus


Recolendum, quod diximus Lib.4.Cap.3.§.I. Diem Solarem distingui in naturalem, et Artificialem. Naturalem esse unam integram revolutionem diurnam seu quotidianam Solis circa Terram; seu, ut alii definiunt, esse revolutionem Aequatoris (ab Oriente in Occidentem, indeque via alia iterum in Orientem) circa Terram semel, cum tanta parte, quantam interim Sol motu proprio ab Occidente in Orientem pertransit.
Diem vero Artificialem esse moram Solis supra Horizontem, seu esse spatium temporis, quo Sol supra Horizontem, moratur; et Noctem Artificialem esse moram Solis infra Ho-