This page has not been proofread
JUdaei olim ex divino praecepto, explicato in Lib. Exodi cap. 12. Levitici cap. 21. et Numerorum cap. 9. ac 28. celebrabant Phase seu Pascha die XIV primi mensis Lunaris (Lunaribus enim mensibus utebantur) qui, ut supra dixi, is erat, cujus dies XIV Lunae (numerato etiam ipso die Neomeniae seu Novilunii) cadebat vel in diem aequinoctii verni, vel post aequinoctium primo occurrebat, ut constat ex Josepho lib. 3. cap. 13. et Philone, aliisque Judaeis antiquioribus, teste Anatolio Episcopo Laodiceae urbis Syriae (qui circa annum Domini 280, annis ferme 45 ante Concilium Nicaenum floruit) apud Eusebium lib. 7. Histor. cap. 29. Vagum ergo et mobile erat Pascha Judaeorum, et nulli certo ac determinato diei anni affixum, ut festa immobilia.