Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/625

From GATE
Revision as of 16:34, 29 November 2019 by Sang Min Lee (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "''Quae diximus ac demonstravimus de Quadrante, applicari possunt ad debent ad Regulam Sciathericam, ut consideranti patet.''<br> <center>Corollaria</center><br> Ex his sequit...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Quae diximus ac demonstravimus de Quadrante, applicari possunt ad debent ad Regulam Sciathericam, ut consideranti patet.

Corollaria


Ex his sequitur I. Si in Horologio Horizontali recta E K, aequalis rectae E c, faciat cum E F angulum complementi elevationis poli, et recta F K angulum elevationis poli, et consequenter concursus rectarum E K et F K angulum rectum, atque ex K demittatur in E F perpendicularis K I; punctum I esse locum styli, et I K longitudinem ejus.
Sequitur II. Recte constitui triangulum E F K, invenirique styli longitudinem ac locum, praxi tradita supra numero 6 et 7 Descriptionis Horologii: nam cum angulus K trianguli E KF sit in Semicirculo, erit rectus, per 31. tertii; et cum recta E F sit aequalis rectae A b, et recta E K rectae A R, et recta F K rectae R b; erit necessario angulus F aequalis angulo b, et angulus E angulo A; ac proinde recta F K erit axis Mundi, et E K semidiameter Aequatoris; qui cum se se intersecentad angulos rectos in centro Mundi, erit K centrum Mundi, ideoque K I stylus, et I locus styli.

Annotatio VI.

Ex eodem Semicirculo, eademque Regula Sciatherica,
quomodo describenda Horologia majora

et minora: