This page has not been proofread
fere oblita erant, ut sunt, Plectra, Musetae, Psalteria, Litui, Cornamusae, quae tamen hodie partim voraci temporis injuria perierunt; partim ob loci angustiam aliò translata, distracta, et neglecta sunt. Supersunt duo solùm, organum sciliciet, quod Cylindro automato ex regulis Musurgiae animatum se ipso at venis alludit eosque festivo excipit plausu, refertum diversarum volucrium, utpote, cuculi, lusciniarum, anatum cantu, nec non cymbalorum strepitu et sonoro clangore stridulum, denique postquam omins concentus contiquit, è medio organi vertice per aërem dyscolus globulus aliquantisper volitat; qui paulatim subsidens se intra organi sui receptaculum recipit, iucundum visu spectaculum.
[...]