Tabellarum in eo reconditarum enumeratione, partitione, & explicatione, divido in novem Libros.
Primus Liber est Arithmeticus. In eo explico primum Organi Loculamentum, primumque Auctoris Libellum, additâ uberiore Instructione tum pro dicto Loculamento ac Libello, tum pro vulgari Arithmetica practica quinque eius species, ut appellant, Regulasque celebriores ac utiliores complectente. Insero praeter Tabulas Neperianas ad Multiplicationem, Divisionem, & Radicis Quadratae extractionem facillimè peragendam utiles Tabulas alias pro Additione, & Subtractione, novamque Cistulam ad praedicta omnia iucundissimè exercenda.
Secundus Liber est Geometricus. In eo explico secundum Organi Loculamentum, secundumque Auctors Libellum. Addo Instructionem uberiorem pro Geometria practica, in qua non solùm Tabellarum in Geometria eadem usum ac praxin, sed constructionem quoque & theoriam explano. Praemitto umbrae rectae ac versae explicationem accuratam, & utriusque ad corpora, à quibus proiiciuntur, proportionem: Contruo Quadrantem
Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/44
From GATE
This page has been proofread