AKC Works 033/Dedication

From GATE

SACRATISSIMO LEOPOLDO I. Imperatori semper Augusto, Iusto, Pio, Felici, Boemiae, Hungariae, Rom. REGI,TER MAXIMO. ATHANASIUS KIRCHERUS perennem felicitatem precatur
Post luctuosam universalis diluvii, atque Arcae Noemicae catastrophen; post tragicum generis humani excidium; post orbis terrarum, pereuntiumque rerum omnium tristissimam facem, modò novum posterioris saeculi statum, scenaeque insolentis parastasin in theatrum produco Turrim Babel: turrim inquam, à primaevo orbis tyranno, Chami Chusiique filio Nembrod in campo Sennaar totius humani generis coetu ibidem adhuc commorante exstructam: Turrim vel ex hoc capite perenni saeculorum decursu celebrem, ne dicam infamem; quod temerarius humanae impietatis ausus fabricam vel ad ultima coelorum confinia exaltandam, stulta praesumptione attentaverit. Fabricam dico, quae rea laese maiestatis astum divine, dum ad culmen rebus humanis indebitum arrogantiùs sese erigeret, fulmine coelestis vindicte deturbata fastum deposuit : et uti supremum divinae potestatis dominium, veritatemque metuendi ubique Numinis luculento subversionis suae documento
---page break---
contestata est; ita qouque evidenti lapsus fui gravissimi exemplo omnem post se retro secuturam humani generis aetatem edocuit , docereque debuisset, Non esse consilium contra Dominum: sed omnes animi arrogantis machinas, substructionesque ambitionis, quantumvis immanes, inanes tamen et insanam esse, eodemque secum fato perituras. Quodnam enim poterat vanitatis imbecillitatisque mundanae luculentius statui exemplum posteritati ob oculos, ad comprimendos insani tumoris impetus ad evertendas fastuosas hominum cogitationes, quàm fastus adeo insolens et ingens , tam levi DEI digito suppressus, quàm moles tam vasta tam citò facilèque devastata : Infelix illud inauspicatumque stolidissimae arrogantiae exemplum hic ego in scenam produco; atque utinam illud ita universis possem statuere ob oculos ut videant, quàm tragica semper in hoc ambitionis

Notes