Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/325

From GATE
Revision as of 12:50, 22 November 2018 by ViscontiMigliarese (talk | contribs)
This page has not been proofread


Horum omnium dictorum articulorum usitatissimus est, et frequentissimus.

Regula 3


Omnis dictio quae signum initio habuerit praefissum, significat nomen faemininum vel masculinum indeterminate, sine articulo.
Vir
Mulier
Pater
Domus
Frater
Mater
Quomodo vero specificetur haec particula[1], in arabica lectione supra diximus.

CAPUT IIII


De numero Nominum Aegyptiacorum
Numeri nominum apud coptitas sunt tres. Singularis, dualis, pluralis. De singulari, eiusque significatione in praecedentibus dictum est; de duali et plurali cape sequentes regulas.

Regula I. Omne nomen pluralis numeri determinate significationis, sive id masculinum fuerit, sive femininum designatur per praefixos hosce articulos

  1. In the text is particutla