Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/297

From GATE
Revision as of 12:41, 22 November 2018 by ViscontiBentivegna (talk | contribs)
This page has not been proofread


Quod sane tunc verum esse cognovi, cum primum in abdita huius sacrae sculpturae perveni. Vides quam apte in eo Orus seu Sol veluti coeli Rex ac Dominus unicus, duos inter quinarios medius superiorem 5 planetarum, et inferiorem Lunae elementorumque constituatur? Sed audiamus de his Marsilium Ficinum l. de Sole [1] c. 6. Solem, inquit, quasi Dominum omnes in mundo medium, quamvis diversa ratione, constituere; Chaldaei quidem medium planetarum; Aegyptii vero inter duos mundi quinarios, nempe super hunc planetas 5. sub hoc Lunam et 4 clementa, propinquiorem vero terrae, quam firmamento positum a providentia putant, ut eius fervente spiritu, et igne, Lunae, aeris, aquae humor, et crassa terrenorum materia foveretur. Quam hęc vera sint figura hieroglyphica clare ostendit. eique eruditissimus Rambam Aegyptius l 2 more nebuchim c. 9. subscribit, ubi ita clare hoc mundi systema [2] Aegyptiacum depingit, ut ex hac sacra sculptura veluti ex quodam id adumbrasse videatur. verba eius sunt.

  1. Marginalia: 'Marsillius'.
  2. Marginalia: 'Systema caelorum'.
Marsillius +  and Systema caelorum +