Rome,10 juin 1613.
Bellarmin � Charles Camp�gny prov.des C�lestine
/ Admodum R.do Patri,Patri Carolo Campigny provinciali Caelestinorum
per Calliam.
Lu^!^^unum.
Admodum R.de Pater
Gratular R.V. ex corde dignitatem provincialatus, et precor Deum
ut cedat in majorem gloriam Dei et congregationis utilitatem. Li-
benter quoque accepi, quod cohortatio mea de mentali oratione,et
studiis,ac novitiatu placuerit reverendis patribus istis, et spero
in dies magis placituram. Gratissimum etiam mihi fuit quod congre-
gatio Caelestinorum in Gallia in Breviario novo recipiendo non dis-
senserit a congregatione italica et a religuis congregationibus or-
dinis S.i Benedicti. Quod attinet ad oblatos in itinere ducendos d
habitu seculari,et militari existimarem sequendam esse consuetudinem
alio^um religiosorum; vel consulendos homines doctos, qui in Gal-
liis non desunt, et melius noverunt quid istic possit aut expediat
fieri quam nos qui procul absumus. Absolute autem certum est non li
cere sine magna necessitate religiosos professos, quamvis laicos in
cerere sine habitu religioso,et armatos. His valeat R.V. mei memor
in sanctis precibus suis. Romae die 10 Junii 1613.
Admodum R.dae Paternitatis Vrae ^ ^ 7 Uti frater Robertus cardinalis Bellarminus.
Paris.B.N. fonds frangais n.15794 f.51 . Copie. - Spisi.fam., XCIX.