Rome,3 juin 1613.
/z. Bellarmin � Achille de Harlay amb.� Const. -. ^. ^. f. 8. 5.
/ 111.me et Excell.me D.ne, Legi litteras D.V. et egi gratias Beo quod desiderium tam pium inspiraver�t cordi vestro, ut de unione Ecclesiarum,et animarum sa lute cogitationam susciperet. Egi cum Patre Francisco de Canillac, .^'et ab eo cognovi, quid facto opus esse sentiat D.V. et postea egi cum Sanctissimo Patre Nostro Papa, qui libenter me audivit, et jusissit,ut cum Ill.mo Cardinali Justiniano hoc negocium communicarem. Idem Ill.mus approbat rem totam, sed dubitat,an nunc tempus sit id perficiendi cum Collegium Graecorum,quod hic Romae habetur, magno aere alieno gravatum sit. Sed de h�s omnibus plenius egi cum Patre Francisco Canillac q ui ad D.Vestram fusius scribere poterit. Quod ad me attinet, paratissimus sum ad omnia, quae per me fieri poTerunt, ut Deus glorificetur, et salus animarum Christi sanguine redemptarum perficiatur. Sed intelligo etiam,quanta sit imbecillitas ^^fvirium mearum, ut magis optare,quam facere possim res magnas. Cupio Excellentiam tuam bene valere,et in sancto proposito juvandi Ecclesiam perseverare. Datum Romae die 3^ Junii 1613.
Arch. Vatic. Mss.Gesuit.l8 fol.6l (brouillon autogr.) - Idem ibid. 22,epist.123(copie Fuligatti)