Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/85

From GATE
Revision as of 09:58, 6 October 2018 by Teresa Ulrike Tirone (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Innocentia Angelus,
Vitae probitate Sanctus,
Indole Miraculum,
Forma vernanti Rosae suppar,
Morum suavitate cordium Magnes,
Precio suae Domus Gem...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

Innocentia Angelus,
Vitae probitate Sanctus,
Indole Miraculum,
Forma vernanti Rosae suppar,
Morum suavitate cordium Magnes,
Precio suae Domus Gemma,
Affectu Mundi Gaudium,
Amore omnium Amor.
Virtute adultus
obiit iuvenis in aetate.
Ei me Augustissimus Imperator LEOPOLDUSChronosticon aetatis
Aulae praefectum dedit,
Amor Patrem, cura nutricium fecit:
Nutrivi hunc annis quatuor;
Gestavi in ulnis; sub Alis, ceu Pullum fovi;
A?usio ad alas gentilitias insignium.

Et citra miraculum, tametsi vir, etiam lactavi,
ut eum morti subducerem,

cum illo fugi usque in Aegyptum:
Aegyptum significat angustias seu tribulationes.
Sed quia, quae quaerebat animam pueri, Mors non moritur,
eius animam salvare non potui.
Nam, eheu! brevi,
(Quod etiam coeci nunc mirantur et vident)
Innocens Columba felle periit,Columba dicuntur carere felle, Iracundi biliosi. Paulum ante mortem fuerunt serenissimi applicata columba.
dum mitissimus PRINCEPS, qui nec irasci quidem noverat,
occubuit atra bile,
et inter columbarum agmen, dignum Innocentia comitatum,
Via Lactea in coelum evolavit.
Ego liquefactum lacrimis sepelivi in corde;
Amore supergressus Artemisiam,