Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/211

From GATE
Revision as of 10:13, 21 March 2018 by Lorenzo Mancini (talk | contribs) (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/211 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/211: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/")
There was a problem when proofreading this page


magnam affinitatem ad Graecam linguam; si syntaxim, insignem diversitatem reperies. ac proinde quando superiùs de huius ad Graecam linguam affinitate locuti sumus; id nequaquam de syntaxi; sed de vocalibus tantùm, nudè sumptis intelligas velim. accedit, quòd nulla habita distinctionis ratione verba alicuius periodi ita in unum coaceruent Coptitae, ut unum verbum constituere velle videantur. Patet id in sequentibus sententiis. Verbum caro factum est. & illud . hic est Discipulus ille lesu. Item. Deus iudex verus ille. quae iuxta nostrum scribendi morem, ita scribi deberent. Verbum fuit caro. &c. atque in hisce sanè verborum contextibus, si dictiones aliquas exceperis, nec in periodis distinctio, nec in constructione ullus reperitur. Utrum verò huius Coptae linquae intricata, & difformis dictionum construendarum ratio eadem fuerit; quae antiquae Aegyptiorum linquae, difficile omninò est afferere; praesertìm cum libri modò nobis desint antiqua pura lingua Aegyptiorum scripti. Probabile tamen est, & quantum ex Coptitarum monumentis,