Page:EBC 1612 08 04 1199.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Admodum Reverendae Matres,et tanquam filine in Christo. Binas accepi a RR.VV. litteras cum adiunctis aliis ad Summum Pontificem. Paulo serius ad me litterae pervenerunt, quoniam abfui ab Urbe Roma loto fere mense Maio; sed ubi redii, statim accessi ad Pontificem, et litteras dedi; sed cum narrare inciperem tragoediam lamentabilem, Sanctitas.sua dixit, se iam omnia ab aliis cognovisse, et per litteras admonuisse regem Poloniae, et episcopum Cracoviensem, ut diligenter, atque citissime tantis malis remedium adhiberet. Ego sane totus oohorrui, cum tantum sacrilegium in littoria vestris legi; sed impius ilio raptor sponsae non iam suae, sed Iesu Christi, dabit omnino meritas poenas; et si forte manus hominum fugiat, mahus certe Omnipotentis Dei neque vivus,neque mortuus effugiet. Obsecro autem Reverentias Vestras, ut non concidatis animo ob haec adversa: tentat enim vos Dominus, ut videat si in eum sperare, eumque etiam in adversis diligere perseveretis. Commendo me precibus vestris, paratus semper monasterium istud pro viribus apud Deum, et homines adiuvare. Romae die 4 Augusti 1612.