This page has not been proofread
Spiritum Sanctum, qui datus est nobis; In amore verò divino et essentiali, in illa inquam, Superexcelsa
et perfectissima trium personarum in unitate Substantiae
dilectione, amans est idem quod amatum, et amatum
idem quod amans, et amor idem quod amans et amatum,
amans et amatum idem quod amor, ubi amans, amatum
et amor unum prorsus et idem esse communicant;
in uno velle conveniunt, unum nolle habent, idem posse participant, imò totum participant possident, ibi unum
sumum quid est, omne bonum in communi; In hac dilectione
nullus est defectus et indigentia, nulla omissio,
nulla unquam turbatio, nulla interturbatis, Huius