omnia, videlicet creaturam rationalem, scilicet hominem,
hominem verò ultimatè propter se; consistit enim
in hoc unico glorificatio Dei, et animarum perfectio.
Theodidactus. Non capio, quomodo Deus per amorem finitum
et creatum vilis creaturae glorificari possit,
cum finiti ad infinitum nulla sit proportio, neque amor
noster condignus esse possit amori divino, aliudque
non sit, quàm guttula quaedam amoris in infinitum
incomprehense charitatis Oceanum instillata
et quomodò Deus illam affici poterit? Cosmiel. Scias Theodidacte, quod quicquid Creaturam facit sub nomine
creaturae, id ipsum magnis sit imperfectionibus obnoxium:
neque putes veim animam, dum Deum amat
proprys id viribus veluti per habitum quendam acquisitum
facere; sed Deus amatur ab anima per Deum,
id est, Spiritum Sanctum, ipso Christo testante, dum
ad patrem loquitur: Pater notum eis feci nomen tuum,
ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit; est autem
dilectio, qua pater diligit filium aeternaet immensa,
Scilicet per Spiritum Sanctum, qui est nexus
utriusque, eademque dilectio, qua Pater diligit Filium,
est et in omnibus iustis, per eandem enim anima glorificata
diligit Deum, et diligitur à Deo; alioquim
anima, quae non quiscit nisi in Deo, ad quem facta
est, nunquam verè et perfectè quiesceret, nisi Creatori
in amoris excessu vicem rependeret, Praeterea
cum Deus animatanimam amat, [1], immense
amat, cuius magnitudinis non est finis, cuius Sapientiae non est numerus, necessè est, ut anima
ad perfectam quietis et tranquillitatis beatitudinem
obtinendam, Deum immensè et aeternum ream et; hoc
autem fieri non potest, nisi per Spiritum Santum, qui
infusus est illi, iuxta illui Apostoli: Charitas Dei diffusa
est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis; est enim charitas Dei et Deus et donum;
- ↑ corrected in original from "aeternitas"