Rome,24 sept.l6l1. Bellarmin � Jean von Beck,
^402
^ Illustris Domine, amice charissime. Ad literas tuas septimo Augusti datas,non respondi, quondam expectabam, si aliquid certius scriberes de loco benefici! vacantis, et de nomine defunc ti canonici. Rie enim neque patres Societatis, neque ego certi ali- ^f^uid habere potui, unde supplicare Summo Pontifici possem. Supervenerunt nunc aliae literae datae vicesimo tertio eiusdem mensis, sed nemo ad me venit, qui nomine tuo me adiret, et informaret, unde certi aliquid summo Pontifici dicere, et libellum ^^^licem offerre possem. Mihi enim non vacat,inquirere homines, et sollici- /ytare sollicitatores. Sed si tu scripseris ad Domlnum Burgium,vel ad alium, ut ad me tempestine veniat, et vere informet de vacante beneficio, ego Pontifici de te tale testimonium perhibebo,ut nihil dubitem, quin tibi beneficium sit conferendum. Hoc autem de quo agis, si vacavit sub finem mensis iulii, vel iam alteri collatum e- /yrit, vel nulli a Pontifico conferri poterli; nisi enim intra tres menses beneficium datum sit, et expeditae bullae, atque istuc missae fuerint, secundum concordati Sedia Apostolicae cum natione ger manica, continuo istic � capitalo datur alteri. Itaque iam praeteriit tempus, quo bullae expediri,et istuc mitti possint, pr� beneficio,quod vacavit in iulio. Raec habui quae responderem duabus tuia epistolis, et certe moleste fero, quod expectationi tuae hac vice respondere nequiverim. Sed iam admonui,quae ratio ineunda sit, ut voti compos fias. Vale,et me,ut facis, amare perge. Romae die 24 Septembris 1611.
.^^Munchen Reichsarchiv.KJesuitica in genere.Faxe.19 M.324. Minute r�p. autogr. � la suite de la lettre de J.de Beck(23 aoul)