PARS V.
De verbo eiusque particulis.
Multa mihi hic de varia verbi subdivisione Coptitis usitata, dicenda forent verum quandoquidem eam tractationem Thesauro nostro reservavimus; solum hic methodu, qua in verborum inflexione utuntur, a nostra admodum diversam, ostendemus. Ut methodus nostra spinosioribus minutijs remotis Tyronibus facilior reddatur et planior. Notandam itaque Coptitas octo characterum, vel potius particularum nunc in alia, et alia signa divisarum subsidio, omnem cùm nominum: tum verborum inflexionem metiri. Sunt autem dictae particulae veluti signa quaedam fui seu indices generis, numeri, casus, personae, modorum, temporum, aliarumque circumstantiarum, quae in nominibus et verbis passim à Grammaticis confiderantur. Huiusmodi itaque particularum cognitionem si habueris, difficile non erit, quoduis verbum Coptum coniugare particulae sunt sequentes.
Verum ut maiori claritate procedamus, tractatum hunc de verbo in totidem partes, quot particulae sunt, subdividemus, ut sinugularum particolarum seu notarum in nominibus, et verbis occurrentium, officia melius precipiantur.
Divisio prima.
Ac primum quidem signuum indicat persona de seipso loquenter in nomininbus, hoc est denotat affixum primae
Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/337
From GATE
Revision as of 15:59, 10 January 2018 by Visconti09 (talk | contribs)
This page has not been proofread