Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/276

From GATE
Revision as of 15:53, 17 January 2018 by ViscontiTaricco (talk | contribs)
There was a problem when proofreading this page


hieroglyphic ὧσ indicatur. Gemma sequitur.
Sol motu suo omnis in mundo varietatis reram[1] causa est.

Porro Orum hac pueri forma depictum Solem symbolice significasse.[2]. Plutarchus docet l. de Osiride et Iside. verba eius sunt. Ita Macrobius quoque l.1 Satur c. 27 l.63 Apollo, inquit, qui est Sol, apud eosdem Orus vocatur, ex quo et 24 horae quibus dies noxque conficitur, nomen acceperunt et 4 tempora, quibus annus orbis impletur, horae vocantur. Fingitur autem puerili forma, quod Sol (uti l.8 orig Isidorus docet) quotidie oriatur, et nova luce reparetur; sive ut Phornuto placet, ad Solis indicandam pulcritudinem [3] , sicut enim nihil in hac rerum universitate Sole pulchrius comparet, ita nulla aetas adolesentium aetate pulchrior est; aut certe, quod Solis vis calorque unde vitam cuncta hauriunt, idem semper sit, neque senescat; iuxta illud Veteris Poetae.
Sol semper iuvenis, rapidum qui diuidis axem.

Quia occidendo (inquit Fulgentius) et renascendo semper est iunior, sive, quod numquam in sua virtute deficiat.

  1. rerum
  2. forma sincopata di significavisse
  3. pulcrhitudinem