Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/123

From GATE
Revision as of 14:55, 10 January 2018 by Visconti03 (talk | contribs)
This page has not been proofread


Tebeth, Zinegae, Bukchari, (lege Buccara) usquè diarusa (lege Adiarochosa) Ariachosiam usquè; Huic vicina urbs, est omnes alias urbes magnitudine superans, penè divina, non est sicut illa sub Caelo, in qua omnia bona reperiuntur. quaè sanè alia esse non potest; nisi Cambalu; quam vicinam Regno Tebeth omnes paene constituunt Geographi relationem Pauli Marci Veneti secuti, quibuss omnibus ea congruunt, quae de Regno Tebeth, eiusquè maxima urbe Chaparangue, atquè de monumentis religionis à Christianis quondam ibi relictis refert P. Antonius Andrada Lusitanus è Soc: IESU, qui cum incolas eius Religione Christianos inaudisset, è Regno Mogor anno 1624 plenam laboris difficultatisquè in id expeditiovem suscepit. Id autem unum è magnaae Cathaiae regnis asserit; Cathaiam autem, totam illam Asiaae partem complecti, quam extra Imaum montem Ptolomaeus collocat, Seriam antiquitùs dictam, quam ab ortu terminant Oceanus, et China; Gangis fontess, Caucasi iuga, Parapanisus, et Aria à meridie; ab occidente tota intra Imaum coarctata Scythia; à Borea deniquè Oceanus Hyperboreus. Undè patet totam illam Tartariae magnae plagam extra Imaum siram nomine Cathaiae, aut Regionum Iagog, et Magog intelligi. Ostendit hoc clarè supra citata Geographia Arabica,