hoc lapide scribitur. Annis praeterlapsis inventa est scriptura quaedam longa, antiqua, lapidi praegrandi incisa lingua Sinensi, Chaldaica, vel Syriaca; ex qua constat legem Domini Dei nostri iam quasi ab hinc mille annis pervenisse in Sinam, anno scilicet Domini 636. lapis autem ille erectus, inscriptus fuit anno Domini 782 hoc est 146 annis post legis ibidem pradicationcm, qua ingens conversio ad fidem facta est, Ecclesiae aedificatae, Episcopi constituti. Reges, qui tempore illius vixerunt numerantur 8, quorum nomina lapis ille exprimit, qui Christianis favebant; praedicatores vero legis venerunt ex Palaestina, alÿsque; vicinis locis; Continet autem praecipua fidei nostrae mysteria c. quae ex inscriptione patent. verum operae precium faciam, si hoc loco Syriacam inscriptionem iisdem characteribus Strangelicis, quibus in China expressa fuit una cum interpretatione eius, exhibeam; praesertim cum Patres nostri Sinenses, eam ideò particulari folio in China impresso in Europam eius linguae Magistris (uti paulò ante diximus) ad eam meliùs explicandam transmiserint: hac enim explicata, spero futurum, ut et annus, et nomina, et patria, officiaque divinae legis praedicatorum, et scopus quoque noster melius patefiant. Inscriptio autem Syriaca quemadmodum ea in China impressa fuit, est sequens.
Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/103
From GATE
Revision as of 22:55, 29 November 2017 by Visconti03 (talk | contribs) (→Not proofread: Created page with "hoc lapide scribitur. ''Annis praeterlapsis inventa est scriptura quaedam longa, <gap/> antiqua, lapidi praegrandi incisa lingua Sinensi,<gap/> Chaldaica, vel Syriaca; ex qua...")
This page has not been proofread