This page has not been proofread
enim exiguum esse fateor, et non nisi rudimentum quoddam, seu quasi primam quandam adumbrationem: qualecunque tamen sit, splendore a purpura tua habiturum confido, et (fas sit dicere) tuam ab eo aliquem, ut nimirum ad exteros et posteros dimanet hic tuus in optimas artes vel amor vel honor; dimanet, inquam, in laudem tuam, in aliorum exemplum. Quod cum factum comperero, fructum me laboris mei non exiguum confecutum putabo. Deus Eminentiam tuam Ecclesiae Catholicae decus, atque ornamentus quam diutissimè feruet incolumen. Vale. Romae e domo Professa Soc; Iesu. 14 die mensis Coptici feu 2. Augusti, anno Christi 1636. Coptitarum Martyrum 1352.