Hoc est. Et translator eius pauper et inops, directionis et firmitatis indigus, monachus seu Religiosus humilis, et abiectus, Gabriel filius Arreschid, notus in libro kadeliKa, et perfecta fuit translatio eius in monasterio Thmui die Veneris, vigesima priam die mensis Papa( hoc est 18. octobriis) anno millesimo trigesimo secundo SS. Martyrum nostrorum, det nobis deus terminum cum iis Amen. Quibus ultimis verbis respondet copticù.
Hoc est. anno Martyrum nostrùm sanctorum et c. E quibus luculenter patet huius Codicis nostri Coptarabici Authorem Monachum professione fuisse, hominem religiosum, et modestum abhinc trecentis annis scripsisse, patet quoque eos nequaquam Christianorum aeram; sed martyrum suorum observare, quam et vernaculo, seu Copto nomine.
Hoc est. Aeram seu computum Coptum vocant. Quod nomen Scaliger se nescire fatetur l.v. de emendatione temporum, ubi ait, Nullum dubium relinquitur in initio annorum Diocletiani
Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/58
From GATE
Revision as of 16:34, 10 January 2018 by Visconti02 (talk | contribs) (→Not proofread: Created page with "Hoc est. ''Et translator eius pauper et inops, directionis et firmitatis indigus, monachus seu Religiosus humilis, et abiectus, Gabriel filius Arreschid, notus in libro<gap/>...")
This page has not been proofread