forsan pro voce Arabica, Authores quod Hebraeum significat sumentes, erroris causam dederunt. Porrò qui linguam Aegyptiam, Aethiopicae, Chaldaicae, Arabicae, Syriacae, alijsque; Orientalibus affinem dicunt, veluti Bibliander, Gesnerus, Volaterranus, Eugubinus, Ambrosius Theseus, nominibus quibusdam Coptis persuasi id asserere videntur. Patrem enim, ait Theseus, filium appellant,t͡ɕ perlitteras non secus ac Hebraei, Arabes, t͡ɕ Chaldaei (quorum linguam quoque affectare videntur.) computant.Sed quid quaeso haec ad linguas Orientales? certè uti totius linguae, ita quoque nominum horum à caetera Orientalium linguarum phrasi diversitatem maximam esse, nullo alio testimonio, nisi dictarum linguarum cum Copta comparatione, opus esse arbitror. Sed operae precium faciam si id exemplo aliquo demonstravero
Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/163
From GATE
There was a problem when proofreading this page