His igitur rationibus motus ecce Prodromus iste Coptus seu Aegyptiacus, tandem pst diuturna itineris difficulis pericula, laboresque; varios integer et incolumis Eminentissimo conspectui tuo se sistit, uti novarũ, ita rararum recõditissimarumque rerum Nuncius fidelis. Tuum erit, eâ quâ rerum novarum proscaenia foles fronte eum excipere. Etsi enim fermo eius fuerit simplicior, et prima fronte nescio quid impolitum, et asperum prae se tulerit, placebit tamen ni fallor mira quaedam eius in loquendo varietas, et quod rei caput, rerum incognitarũ multiplex manifestario, alio autem eum fine non pręmisi, quàm ut, quid in reliquo de facris Aegyptiorum sculpturis fecuturis operibus molirer patefacerê, et quàm ingens linguarum exterarum notitia secretionibus studiis et disciplinis lumen adferret, propalàm demonstrarem. Quod si verò od expectationi tuae non ita responderit, excuses id velim, ceu opus non nisi subcesivarum, elucubratione partum. Alterum verò opus (quod hôc tanto futurum est excellentius, quanto non immeritò altior et sublimior Philosophia Grãmaticâ censeri solet.) Hieroglyphicorum, inquam, enigmatum redivivum Oedipum, omnen prioris defectum facilè suppleturum tibi persuadeas. Hoc
Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/13
From GATE
Revision as of 16:11, 29 November 2017 by Visconti01 (talk | contribs) (→Not proofread: Created page with "His igitur rationibus motus ecce Prodromus iste Coptus seu Aegyptiacus, tandem pst diuturna itineris difficulis pericula, laboresque; varios integer et incolumis Eminentissimo...")
This page has not been proofread