Page:EBC 1602 10 10 0292.pdf/1

From GATE
Revision as of 13:43, 7 November 2017 by Lorenzo Mancini (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC Letters Category:EBC Not proofread Capone, 10 Ottobre 1602. Bellarmin � l'abb� de Fulda. 292 / Reverendissime Domine. Litterae D. V. Reverendissimae...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

Capone, 10 Ottobre 1602. Bellarmin � l'abb� de Fulda.

292

/ Reverendissime Domine. Litterae D. V. Reverendissimae tanto mihi gratiores fuerunt, quanto iam desperare inoipiebam de bono exitu optimae causae, quae immortalis futura videbatur. Itaque pru dentissimo,atque a Deo inspirante, consilio Amplitudo vestra noluit iniquam concordiam, ut iustam sententiam assequeretur. Neque me piget,saepiu8 iterasse preces apud Summum Pontificem, et litteras ad Apostolicum Nuncium. Quod de Serenissimo Maximiliano D. V. Reveren dissima adiunxit, mirum in modum animum meum exhilaravit: verebar enim, ne post Caesaris sententiam administrator difficilem se praeberet in dimittenda provincia. Sed Deo, in cuius manu sunt corda Regum, facile fuit omnia componere, quando in conspeotq4^ eius beneplacitum tempus advenit. Illud iam superest, ut pastoralis ves tra solicitudo deformatam provinciam totis viribus reformare aggrediatur, oviculas dispersas congreget, lupos longe abigat, et tempus gregi invigilando redimat, quod litigando quodammodo per dere adversariorum coegit infuria. Precor Deum ut sicut Amplitudi ni vestrae iam dedit, ut diuturnae patientiae dfructum suavissimum oolligeret in terris; ita det utrique nostrum, ut pastoralis officii,atque alaboris plenum mercedem inveniamus in coelis. Diligamus invicem atque oremus pr� invicem, ut salvemur. Capuae die 10 Octobris 1602.

[Fuligatti, Epp. famil. XXIX.]