237
Bellarmin � Henri de Lorraine,�v.de Verdun.
237
Rome, fin mare ou d�but avril 1602.
/ 111"^ et R"^ Domine.
^ Si mala, quae nos hic premunt, ad Deum ire compellunt, ut
Sanctus ait Gregorius, dubitare non possum, quln sancta anima epis
copi Virdunensis, quae Dei amore flagrane magnis antea itineribus
ad coelestia properabat, nunc tot funeribue charissimorum pressa,
quasi tot calcaribus incitata, long� celerius ad Deum ire festinet.
Non enim Dominus meus Henricus de illis est, qui contristantur de
dormientibus, sicut et caeteri,qui spem non habent, sed de illis
potius, qui semper cogitant hospites se et peregrinos esse, et fra-
fr6s nostros,qui cum pietate dormitionem accipiunt, optimam habere
spem repositam, neque nobis perire, sed nos praeire ad patriam.
Sancta illa Regina soror vestra anno superiore diuturnae patientiae
coronam accepit; non multo ante insignis ille Comes frater item
vester in bello Canonico, adversus ferocissimos Turcas fortiter
pugnane gloriose occubuit; nunc demum nobilissimae familiae columen
heros non minus pius quam fortis Dux Mercurii, post devictos egre
gia pugna Barbaros, alienissimo tempore, si reipublicae christianae
pericula cogitamus, sed opportunissimo,si Dei providentiam respici-
mus, in pace quievit. Haec certe tanta et tam brevi intervallo re-
petita flagella facil� possent animum terrae affixum ita perturba
re, ut etiam de stata suo moverent; sed absit, utsuspicet Dominum
Henricum episcopum Virdunensem, cuius cor coelo affixum esse non
dubito, humanis casibus ita moveri, ut consolatorio sermone indi
geni. Melania quondam sancto Hieronymo teste cum adhuc calente mari-
ti corpusculo,et nedum Rumato, duos simul perd�disset filios, la-
chrymae guttam non fudit, stetit immobilis, et ad pedes advoluta
Christi, quasi ipsum teneret, arrisit: Expeditius,inquit, tibi ser-
vitura sum. Domine, quia tanto me onere liberasti. Quod si foemina
mariti et liberorum funera siccis oculis aspicere potuit; qua tan4
dem animi constantia Christi servus, summoque sacerdotio praeditus